Hľadaný výraz: 2Mach 6,8-11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
8 Decretum autem exiit in proximas Graecorum civitates, suggerente Ptolemaeo, ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent, ut sacrificarent; 9 eos autem, qui nollent transire ad instituta Graecorum, interficerent; erat ergo videre instantem miseriam. 10 Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse; quas infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros praecipitaverunt. 11 Alii vero ad proximas coeuntes speluncas, ut latenter septimam diem celebrarent, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem sibimet auxilium ferre pro claritate sanctissimi diei.

1

mail   print   facebook   twitter